- CETE
- CETEHebraeis iisdem nominibus appellantur, quibus draco, nempe thannin et leviathan: an ob formae similitudinem, an ratione molis et quia Cetus in aquatilibus tantum praestat,Ο῞ςςον αριςτεύουςιν εν ἐρπεςτῆρςι δράκοντες,Quantum in reptilibus praestant virtute draecones:Oppianus Α᾿λιευτικ. l. 1. Est autem Cetus proprie dictus viviparus, non oviparus, ut piscis. Hinc Aelian. l. 11. c. 17. Δελφὶς δὲ καὶ φάλαινά ἐςτι κήτη, ταῦτα δὲ ἄρα μόνα τῶ ενν´δρων ζωοτοκεῖ. In Cetoinsuper corium durum est, caro firma et compacta, ossa solidissima, pulmo etiam et guttur et vera vox, virga denique maribus et lac mammaeque feminis, quibus omnibus caret piscis. Sed et inter se Cete multum differunt. Minora sunt, phoca, delphin, hippopotamus: Maiora, pristis, orca, balaena. Rursus phoca et hippopotamus pilos, pedesque et collum habent: at balaenae et delphini corium est glabrum, et pinnae pro pedibus, et pro collo fistula in fronte, quâ de superiore parte trahunt aerem. Papillas Ceti quod attinet, non esse ἐπιφανεῖς recte notat Philosophus, Histor. l. 2. c. 13. quippe in mammis receptae, tamquam in vaginis, conduntur. Unde illas ad usum promi, dicit Scaliger, Exercitat. 104. §. 10. Quo non dubium, quin Ieremias his verbis respexerit, Threnor. c. 4. v. 3. Etiam cete mammam educunt, ut lactent catulos suos. Vide de Cetorum lacte et mammis, plura apud Philosophum, ubi supra et rursus, l. 6. c. 12. Solinum ubi de Delphinis, c. 35. Plinium, l. 9. c. 8. Aelian. Histor. l. 5. c. 4. et l. 10. c. 8. Alios. Unde Oppianus de Delphino, postquam geminos parere dixit, Halieutic. l. 1.Μαζὸν δ᾿ ἀμφοτέροιςι παρίχεται, οἷον ἑκάςτῳ,Θήςαςθαι γάλα λαρόν᾿ ἐπεὶ ῥα οἱ ὠπαςε δαιμωνΚαὶ γάλα, καὶ μαζῶν ἱκέλην φύςιν, οἶα γυναικῶν.Admovet uberibus catulos et lactis utriqueFundit in os latices: namque huic aequatia DiviUbera femineis manantia lacte dederunt.Et Phile, c. 65.Τρέφει δὲ καὶ γάλακτι λευκῷ τοῦς τόκους,Προςθεῖςα μαζοὺς, ὡς λεκὼ παιδοτρόφος.Nutritque fetus lacte, praebens uberaLactantis infantem in modum puerperae.Hinc fetus matrem undique sequitur, nec huius erga illum amoris vehementiam satis praedicare novit Philostratus Apollonii, l. 2. Ut de voce aliquid addam, luctus Cetis tribuitur, Mich. c. 1. v. 8. Namque, licet e Cetis quaedam boent ac mugiant, ut phoca sive boca, a boatu hinc dicta Festo, et balaena, quam Rondeletius ad binas leucas auditi, refert: alia tamen vere et proprie gemunt; ut Delphin, cui pro voce gemitum humano similem tribuunt Plinius, l. 9. c. 8 Solin. c. 35. et Vincentius, Doctrinali l. 16. c. 32. Quam in rem insignia Petrus Gillius habet, quem vide. Ad magnitudinem propero, ob quam Cete Mosi grandia dicuntur, Genes. c. 1. v. 21. merito: cum inter pisces mole sint maximi. Sed quae Veteribus de eorum magnitudine tradita sunt, multum a vero pleraque abludunt. Theodes, ca triremibus maiora racit, apud Aelian. Histor. l. 17. c. 6. ipse Aelianus ad elephantem vel maximum proportione quintuplâ, ibid. l. 16. c. 12. Eratosthenes longa 50. cubitorum, apud Strabonem, l. 16. Nearchus 25. orgyiarum, i. e. cubitorum 100. apud Arrianum in Indicis: Onesicritus atque Orthagoras, dimidii stadii, h. e. pedum plus quam tricenûm, apud Aelian. l. 17. c. 6. Iuba pedum sexcentorum, apud Plinium, l. 32. c. 1. Plinius ipse quaternûm iugerum, l. 9. c. 3. quantum terrae spatium quaedam oppida non occupant. Quos sequuti Sancti Doctores hyperbolica quaedam tradunt, de cetorum ingenti mole, Basilius in Hexaem. Hom. 7. Isidorus, Origin. l. 12. c. 6. Eustathius Antiochenus in Hexaem. Alii. Ut Hebraeorum hic mendacia omittam. Compertissunum enim, tam ex maritimarum Urbium Annalibus, quam ex eorum ratione, qui ad balaenarum piscationem quottidie se conferunt, maiores illos ceros plerumque 50. raro admodum 100. pedum mensuram excedere. Unum tamen in Oceano Britannico captum refert Scaliger longitudinis pedum 120. altitudinis tantae, ut obequitantium non tantum conspectus adimeretur, sed voces inter se, tamquam trans collem editae, viderentur. Et in Narbonensi litore visam a patre suo belluam, narrat Rondeletius 100. passuum longitudinis: quam mensuram longissimis in Balthico mati Zieglerus ac Olaus Wormius adscribunt, etc. Atque haec de Cetis proprie dictis, improprie sic appellantur omnes. ii e cetaceis piscibus, qui in vastiorem molem excrescunt. Ut enim in vulgo piscium, qui sunt reliquis maiores, ut silurus, esox, attilus, alii, cetacei dicuntur: ita in cetaceis, qui sunt multo maximi, lamia puta, et maliha, et zygana, et thynnus, non raro cetis adscribuntur. Unde apud Varronem Cetarii sunt thynnorum piscatores: apud Aelian. Histor. l. 13. c. 16. κητία Siculis thynnorum piscatio: et in Horatio, Serm. l. 2. Sat. 5. v. 44. cetaria loca thynuis referta: inque Aeliano iterum l. c. κητοθηρία, piscatoriae casae, reponendis retibus et reliquae supellectili, thynnorum piscationi destinatae. Sic Matthaei, c. 12. v. 40. cum Ionas fuisse legitur εν τῇ κοιλίᾳ τȏυ κήτους; in ventre ceti; cave, ne cetum intelligas proprie dictum, quales balaena, pristis aut physeter; quae, utut vastae belluae, tamen gulae meatus habent angustiores, quam ut solidum hominem transglutire possint. Cetus eo loco est piscis magnus, ut habetur Ionae, c. 1. v. 17. verus nempe piscis, sed ita ingens, ut ratione molis suae cetis adscribi meruerit. Bocharrus lamiam seu carchariam intelligit,ut supra diximus. Vide eum Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 7. et supra, ubi de Cetaceis piscibus: sicut de Ceti dentibus, diu pro cornu Monocerotis habitis, infra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.